JOANNES.[→] Scilicet nullum justum, nullum misericordia inveniret dignum, neminem tamen sprevit, neminem suæ gratia pietatis privavit, sed se ipsum omnibus[240] tradidit, suique dilectam animam pro omnibus posuit.

ANDRONICUS.[→] Si innocens non occideretur, nemo juste liberaretur.

JOANNES.[→] Ideo in hominum non delectatur perditione, quos suo emptos meminit pretioso sanguine.

ANDRONICUS.[→] Gratias illi.

JOANNES.[→] Unde aliis Dei gratiam non debemus invidere, quam ex nullis præcedentibus meritis in nobis gaudemus abundare.

CALLIMACHUS.[→] Terruisti me monitu.

JOANNES.[→] Ne autem tuis videar reniti votis, non suscitetur per me, sed per Drusianam, quia ad hoc implendum a Deo accepit gratiam.

DRUSIANA.[→] Divina substantia, quæ vere et singulariter es sine materiæ forma[241], quæ hominem ad tui imaginem plasmasti, et plasmato spiraculum vitæ inspirasti, jube materiale corpus Fortunati reducto calore in viventem animam iterum reformari, quo trina nostri resuscitatio tibi in laudem vertatur, Trinitas veneranda.

JOANNES.[→] Amen.

DRUSIANA.[→] Expergiscere, Fortunate, et jussu Christi retinacula mortis disrumpe.