FORTUNATUS.[→] Si, ut asseris, Drusiana me suscitavit, et Callimachus Christo credidit, vitam repudio mortemque eligo sponte, quia malo non esse, quam in his tantum abundanter virtutum gratiam sentiscere.
JOANNES.[→] O admiranda diaboli invidia, o malitia serpentis antiqui, qui et protoplastis mortem propinavit et super justorum gloria semper gemit! Iste infelicissimus Fortunatus diabolicæ amaritudinis felle plenissimus, comparatur malæ arbori amaros fructus facienti. Unde excisus a collegio justorum et abjectus a consortio Deum timentium, mittatur in æterni ignem supplicii, cruciandus sine alicujus intermixtione refrigerii.
ANDRONICUS.[→] Ecce, turgescentibus serpentinis morsibus ad occasum rursus vergitur et citius dicto morietur.
JOANNES.[→] Moriatur, sitque incola gehennæ, qui propter alieni invidiam profectus recusavit vivere.
ANDRONICUS.[→] Terribile.
JOANNES.[→] Nihil terribilius invido, nihil scelestius superbo.
ANDRONICUS.[→] Uterque miserabilis.
JOANNES.[→] Una eademque persona utroque semper laborat vitio, quia neutrum sine altero.
ANDRONICUS.[→] Expone enucleatius.
JOANNES.[→] Nam qui superbit, invidet, et qui invidet, superbit; quia mens invida, dum alienam laudem nec patitur audire, et in sui comparatione perfectiores ambit vilescere, dedignatur subjici dignioribus, et superbe conatur præferri comparibus.