ANDRONICUS.[→] Patet.
JOANNES.[→] Unde iste miserrimus vulnerabatur mente, quia se his inferiorem æstimari non sustinuit, in quis ampliorem Dei gratiam lucere non nescivit.
ANDRONICUS.[→] Nunc tandem intellego quod inter surgentes minime est computatus, quia ocius erat moriturus.
JOANNES.[→] Dignus est enim utraque morte, quia et commendatum funus afficiebat injuria, et resurgentes injusto insectabatur odio.
ANDRONICUS.[→] Infelix est mortuus.
JOANNES.[→] Recedamus, suumque diabolo filium relinquamus. Nos autem diem istum, et pro miranda Callimachi mutatione, et pro utriusque resuscitatione, cum lætitia agamus, gratias ferentes Deo, æquo judici secretorumque discretissimo cognitori, qui solus omnia subtiliter examinans, omnia recte disponens, unumquemque, juxta quod dignum prænoscit, præmiis suppliciisve aptabit. Ipsi soli honor, virtus, fortitudo, et victoria, laus et jubilatio per infinita sæculorum sæcula. Amen.
[201] Sic Celtes emendavit optime.—Codex: execratione.
[202] Codex: Calimachus, unico l, et sic semper, quando compendio C non utitur. Semel quoque Chalimachum invenimus.
[203] Codex hic et ubique: Andronichus.
[204] Callimachi nomen deest in codice.