EPHREM.[→] Nostrorum confabulatio ejus debet esse laudatio, qui se congregatis in suo nomine medium spopondit interesse.
ABRAHAM.[→] Nihil aliud locuturus accessi, nisi quod divinæ voluntati non nescio concordari[245].
EPHREM.[→] Quare nec ad momentum quidem me subtraho, sed tuo affectui totum dedo.
ABRAHAM.[→] Quiddam agendum mihi exæstuat mente, in quo tuum velle meis votis exopto respondere.
EPHREM.[→] Si unum cor unaque nobis anima jubetur esse, idem velle, idemque[246] cogimur nolle.
ABRAHAM.[→] Est mihi neptis tenella utriusque parentis solamine destituta, in quam pro compassione orbitatis nimio affectu ducor, cujusque causa continua sollicitudine fatigor.
EPHREM.[→] Et quid tibi, triumphator sæculi, cum curis mundi?
ABRAHAM.[→] Id scilicet curo ne inmensa ejus serenitas pulchritudinis alicujus obfuscetur sorde coinquinationis.
EPHREM.[→] Hujusmodi cura si[247] est vituperanda?
ABRAHAM.[→] Spero.