EPHREM.[→] Quibus insidiis circumvenit eam fraus antiqui serpentis?
ABRAHAM.[→] Per inlicitum cujusdam simulatoris affectum, qui monachico adveniens habitu simulata eam visitatione frequentabat, donec indocile juvenilis ingenium pectoris ad sui amorem inflexit, adeo ut per fenestram ad patrandum facinus exiliret[255].
EPHREM.[→] Contremisco auditu.
ABRAHAM.[→] At ubi ipsa infelix se corruptam sensit, pectus pulsavit, faciem manu laceravit, vestes scidit, capillos eruit, voces in altum ejulando dedit.
EPHREM.[→] Nec injuria, hujusmodi namque ruina toto lacrimarum fonte est lugenda.
ABRAHAM.[→] Lamentabatur namque se quod fuerat non esse.
EPHREM.[→] Væ illi miseræ!
ABRAHAM.[→] Lugebat se nostris contraria monitis egisse.
EPHREM.[→] Ac valde.
ABRAHAM.[→] Deflevit se vigiliarum, orationum, jejuniique sudores evacuasse.