EPHREM.[→] Si in tali compunctione perseveraret, salva fieret.
ABRAHAM.[→] Haud perseveravit, sed pejora prioribus apposuit.
EPHREM.[→] Viscera tenus conturbor totisque membris resolvor.
ABRAHAM.[→] Postquam enim hisce lamentis[256] se punivit, nimietate victa doloris præceps ferebatur in foveam desperationis.
EPHREM.[→] Eh heu, quam gravis perditio!
ABRAHAM.[→] Et quia veniam desperavit posse promereri[257], sæculum repetere vanitatique elegit deservire.
EPHREM.[→] Hem, par victoria spiritalibus in sorte eremitarum nequitiis antea fuit insolita.
ABRAHAM.[→] Sed nunc dæmonum sumus præda.
EPHREM.[→] Mirum qui fieri posset, ut te ignorante evaderet.
ABRAHAM.[→] Interim fueram consternatus mente ex ostensæ visionis terrore, qua, si[258] mens non fuisset læva, mihi præfigurabatur ejus ruina.