MARIA.[→] Rebar pauperibus eroganda, seu sacris esse altaribus offerenda.
ABRAHAM.[→] Non satis acceptabile munus Deo esse comprobatur, quod criminibus adquiritur.
MARIA.[→] Nulla super his ultra sollicitudine fatigar.
ABRAHAM.[→] Matuta nitescit, lucescit, abeamus.
MARIA.[→] Tuum est, pater amande, ut ad instar boni pastoris præcedas repertam ovem, et ego paribus incedens vestigiis subsequor præcedentem.
ABRAHAM.[→] Haud ita; sed ego pedibus incedam, te autem equo superponam, ne itineris asperitas secet teneras plantas.
MARIA.[→] O, quem te memorem, quam tibi gratiarum impendam recompensationem, qui me indignam miseratione non terrore cogis, sed miti condescensione ad pœnitentiam hortaris?
ABRAHAM.[→] Nihil aliud a te expeto, nisi ut reliquum vitæ inhærendo insistas Dei obsequio.
MARIA.[→] Spontanea mente inhæream, pro viribus insistam et, si facultas desit posse, numquam tamen deerit velle.
ABRAHAM.[→] Convenit ut, quo studio deserviebas vanitati, famuleris divinæ voluntati.