MARIA.[→] Enormitas peccatorum prostravit me in desperationis profundum.
ABRAHAM.[→] Peccata quidem tua sunt gravia, fateor[279]; sed superna pietas major est omni creatura. Unde tristitias rumpe, datumque pœnitendi spatiolum pigritando noli neglegere, quatinus superabundet divina gratia ubi superabundavit facinorum abominatio.
MARIA.[→] Si ulla promerendæ spes suæ veniæ inesset, studium pœnitendi minime deesset.
ABRAHAM.[→] Miserere meæ quam pro te subii lassitudinis, et depone perniciosam desperationem, quam omnibus commissis non nescimus esse graviorem. Qui enim peccantibus Deum misereri velle desperat, inremediabiliter peccat, quia sicut scintilla silicis pelagus nequit inflammare, ita nostrorum acerbitas peccaminum divinæ dulcedinem benignitatis non valet immutare.
MARIA.[→] Non enim supernæ magnificentiam pietatis nego, sed proprii enormitatem sceleris considerando, ad dignæ satisfactionem[280] pœnitentiæ vereor non sufficere.
ABRAHAM.[→] In me sit iniquitas tua; tantummodo revertere ad locum unde existi, et ini secundo conversationem, quam deseruisti.
MARIA.[→] In nullo umquam tui renitor votis, sed quæ jubes obtemperanter amplector[281].
ABRAHAM.[→] Nunc fateor te vere meam[282] quam nutrivi filiam, nunc censeo te præ omnibus fore diligendam.
MARIA.[→] Aliquantulum auri vestiumque possideo, quod tua de his auctoritas decreverit expecto.
ABRAHAM.[→] Quæ acquisivisti peccando cum ipsis peccatis sunt abjicienda.