DISCIPULI.[→] Expone.

PAPHNUTIUS.[→] Intendite.

DISCIPULI.[→] Ac prompta mente.

PAPHNUTIUS.[→] Sicut enim major mundus ex quatuor contrariis elementis, sed ad votum Creatoris secundum harmonicam moderationem concordantibus perficitur, ita et homo non solum ab eisdem elementis, sed etiam ex magis contrariis partibus coaptatur.

DISCIPULI.[→] Et quid magis contrarium quam elementa?

PAPHNUTIUS.[→] Corpus et anima, quia licet illa sint contraria, tamen sunt corporalia; anima autem[292] nec mortalis, ut corpus, nec corpus spiritale[293], ut anima.

DISCIPULI.[→] Ita.

PAPHNUTIUS.[→] Si tamen dialecticos sequimur[294], nec illa contraria esse fatemur.

DISCIPULI.[→] Et quis potest negare?

PAPHNUTIUS.[→] Qui dialectice scit disputare, quia usiæ nihil est contrarium, sed receptatrix est contrariorum.