DISCIPULI.[→] Quid sibi vult quod dixisti, secundum harmonicam moderationem?
PAPHNUTIUS.[→] Id scilicet, quod, sicut pressi excellentesque soni harmonice conjuncti quiddam perficiunt musicum, ita dissona elementa convenienter concordantia unum perficiunt mundum.
DISCIPULI.[→] Mirum quomodo dissona concordari vel concordantia possint dissona dici.
PAPHNUTIUS.[→] Quia nihil ex similibus componi videtur, nec ex his, quæ nulla rationis proportione junguntur, et a se omni substantia naturaque discreta sunt.
DISCIPULI.[→] Quid est musica?
PAPHNUTIUS.[→] Disciplina una de philosophiæ quadruvio.
DISCIPULI.[→] Quid est hoc quod dicis quadruvium?
PAPHNUTIUS.[→] Arithmetica, geometrica, musica, astronomica.
DISCIPULI.[→] Cur quadruvium?
PAPHNUTIUS.[→] Quia, sicut a quadruvio semitæ, ita ab uno philosophiæ principio harum disciplinarum prodeunt progressiones rectæ.