DISCIPULI.[→] Veremur quiddam investigando rogitare de tribus, quia cœptæ scrupulum disputationis capedine mentis vix penetrare quimus.

PAPHNUTIUS.[→] Difficile captu.

DISCIPULI.[→] Dic nobis de ea superficie tenus, cujus mentionem in præsenti fecimus.

PAPHNUTIUS.[→] Perparum dicere scio, quia eremicolis est incognita.

DISCIPULI.[→] Quid agit?

PAPHNUTIUS.[→] Musica?

DISCIPULI.[→] Ipsa.

PAPHNUTIUS.[→] Disputat de sonis.

DISCIPULI.[→] Utrum est una, an plures?

PAPHNUTIUS.[→] Tres esse dicuntur; sed unaquæque ratione proportionis[295] alteri ita conjungitur, ut idem quod accidit uni non deest alteri.