DISCIPULI.[→] Et quæ distantia inter tres?
PAPHNUTIUS.[→] Prima dicitur mundana sive cœlestis, secunda humana[296], tertia, quæ instrumentis exercetur.
DISCIPULI.[→] In quo constat cœlestis?
PAPHNUTIUS.[→] In septem planetis et in cœlesti sphæra[297].
DISCIPULI.[→] Quomodo?
PAPHNUTIUS.[→] Eo videlicet quo illa quæ in instrumentis; quia tot spatia, pares productiones, eædem symphoniæ repperiuntur in his quæ et in chordis.
DISCIPULI.[→] Quid sunt spatia?
PAPHNUTIUS.[→] Dimensiones, quæ numerantur inter planetas sive inter chordas.
DISCIPULI.[→] Et quid productiones?
PAPHNUTIUS.[→] Idem quod toni.