ANTONIUS.[→] Hoc desidero.
PAPHNUTIUS.[→] Ante hoc triennium morabatur secus nos quædam meretrix nomine Thais, quæ non solum sese perditioni dedit, sed etiam perplures secum ad interitum trahere consuevit.
ANTONIUS.[→] Heu! gemenda consuetudo!
PAPHNUTIUS.[→] Hanc sub specie amatoris adii, et lascivientem animum nunc suavibus hortamentis blandiendo mulcebam, nunc acrioribus monitis minitando terrebam.
ANTONIUS.[→] Hoc temperamentum ejus lasciviæ fuit necessarium.
PAPHNUTIUS.[→] Tandem cessit, et spreta reprehensibili consuetudine castitatem elegit, seseque in angustissima cellula concludi consensit.
ANTONIUS.[→] Delector audiendo in tantum, ut omnes præcordiorum[337] venæ intrinsecus exiliant gaudendo.
PAPHNUTIUS.[→] Decet tui sanctitatem; et ego quidem, licet supra modum gaudeam[338] de conversione, si[339] levi tamen conturbor sollicitudine, eo quod vereor ejus teneritudinem ægre ferre diutinum laborem.
ANTONIUS.[→] Ubi adest vera dilectio, non deest pia compassio.
PAPHNUTIUS.[→] Unde tuam dilectionem efflagito, ut tu tuique discipuli mecum in orationibus concordando velitis persistere, quoadusque cœlitus demonstretur, utrumne benignitas divinæ miserationis ad indulgentiam mollita sit pœnitentis lacrimis.