THAIS.[→] Qui plasmasti me, miserere mei, et fac felici reditu ad te reverti animam quam inspirasti.

PAPHNUTIUS.[→] Qui factus a nullo vere es sine materia forma[347], cujus simplex esse hominem, qui non est id quod est, ex hoc et hoc fecit consistere, da diversas partes hujus solvendæ[348] hominis prospere repetere principium sui originis, quo et anima cœlitus indita cœlestibus gaudiis intermisceatur, et corpus in molli gremio terræ suæ materiæ pacifice foveatur, quoadusque pulverea favilla coeunte et vivaci flatu redivivos artus iterum intrante, hæc eadem Thaïs resurgat perfecta, ut fuit, homo, inter candidulas oves collocanda et in gaudium æternitatis inducenda; tu, qui solus es[349] id quod es, in unitate Trinitatis regnas et gloriaris per infinita sæcula sæculorum[350].

[289] In hac inscriptione, quam manu sua Celtes superaddidit, Pafnuntius legitur. Codex Pafnutium semper exhibet. Celtes aliquoties in sua editione scribit Paffnuncium.

[290] Sic codex.—Celtes: affectus.

[291] Codex et Celtes: qui.

[292] Autem deest in Celte.

[293] Codex: spiritalis.

[294] Post vocem sequimur inest in codice unius verbi lacuna.

[295] Codex: proportationis.—Celtes: proportionationis.

[296] Sic codex.—Celtes: mundana, perperam.