PAPHNUTIUS.[→] Gratuitum Dei donum non pensat humanum meritum, quia si meritis tribueretur, gratia non diceretur.
THAIS.[→] Unde laudet illum cœli concentus, omnisque terræ surculus, nec non universæ animalis species, atque confusæ aquarum gurgites, qui non solum peccantes patitur, sed etiam pœnitentibus præmia gratis largitur.
PAPHNUTIUS.[→] Hoc illi antiquitus fuit in more, ut mallet misereri quam ferire.
SCENA TERTIA DECIMA.[→]
THAIS.[→] Noli abire, pater venerabilis; sed adesto mihi pro solatio in hora meæ dissolutionis.
PAPHNUTIUS.[→] Non abeo, non[346] discedo, donec anima super æthera plaudente corpus tradam sepulturæ.
THAIS.[→] En, incipio mori.
PAPHNUTIUS.[→] Nunc est tempus orandi.