PAPHNUTIUS.[→] Si Deus iniquitates observabit, nemo sustinebit.
THAIS.[→] Si tamen quid fecerim vis scire, numerositatem meorum scelerum intra conscientiam, quasi in fasciculum collegi et pertractando mente semper inspexi, quo, sicut naribus numquam[344] molestia fœtoris, ita formido gehennæ non abesset visibus cordis.
PAPHNUTIUS.[→] Quia te compunctione punisti, ideo veniam meruisti.
THAIS.[→] O utinam!
PAPHNUTIUS.[→] Da manum, ut te educam.
THAIS.[→] Noli, pater venerande, noli me sordidulam his immunditiis abstrahere, sed sine in loco meis meritis condigno mansum ire.
PAPHNUTIUS.[→] Tempus est ut levigato timore incipias vitam sperare, quia tui pœnitentia acceptabilis est Deo.
THAIS.[→] Ejus pietati laudem ferant omnes angeli, quia non sprevit humilitatem cordis contriti.
PAPHNUTIUS.[→] Esto stabilis in Dei timore, et permane in ejus dilectione; post quindecim namque dies hominem exues[345], et tandem felici cursu peracto, superna favente gratia, transmigrabis ad astra.
THAIS.[→] O utinam mererer pœnas evadere, vel saltim clementius exuri mitiori igne! Non est enim hoc mei meriti, ut doner beatitudine interminabili.