SCENA DUODECIMA.[→]
PAPHNUTIUS.[→] Thais, mea adoptiva filia, aperi fenestram, ut te videam.
THAIS.[→] Quis loquitur?
PAPHNUTIUS.[→] Paphnutius pater tuus.
THAIS.[→] Unde mihi jucunditas tantæ lætitiæ, ut tu me peccatricem digneris[342] visitare?
PAPHNUTIUS.[→] Licet per hoc triennium absens essem corpore, haud modicum tamen sollicitus sum[343] pro tui salute.
THAIS.[→] Non dubito.
PAPHNUTIUS.[→] Expone mihi historiam tuæ conversationis, modumque compunctionis.
THAIS.[→] Hoc possum exponere, quod non nescio me nihil dignum Deo egisse.