SAPIENTIA.[→] Una vocatur Fides, altera Spes, tertia Caritas.
HADRIANUS.[→] Quot annos ætatis[363] volverunt?
SAPIENTIA.[→] Placetne vobis, o filiæ, ut hunc stultum arithmetica fatigem disputatione?
FIDES.[→] Placet, mater, nosque auditum præbemus libenter.
SAPIENTIA.[→] O imperator, si ætatem inquiris parvularum, Caritas imminutum pariter parem mensurnorum[364] complevit numerum; Spes autem æque imminutum, sed pariter imparem; Fides vero superfluum impariter parem.
HADRIANUS.[→] Tali responsione fecisti me quæ interrogabam minime agnoscere.
SAPIENTIA.[→] Nec mirum, quia sub hujus diffinitionis specie non unus cadit numerus, sed plures.
HADRIANUS.[→] Expone enucleatius, alioquin non capit meus animus.
SAPIENTIA.[→] Caritas duas Olympiades jam volvit, Spes duo lustra, Fides tres Olympiades.
HADRIANUS.[→] Et cur octonarius numerus, qui duabus constat Olympiadibus, et denarius, qui duobus lustris perficitur, imminutus dicitur? Vel quare duodenarius, qui tribus Olympiadibus impletur, superfluus esse asseritur?