SAPIENTIA.[→] Omnis namque numerus imminutus dicitur, cujus partes conjunctæ minorem illo numero, cujus partes sunt, summæ quantitatem reddunt, ut VIII. Est autem octonarii medietas IV, pars quarta II, pars octava I, quæ in unum redactæ VII reddunt. Similiter denarius habet dimidiam partem V, quintam autem II, decimam vero I, quæ simul copulatæ VIII colligunt. E contrario autem superfluus dicitur, cujus partes augendo crescunt, ut XII. Est enim duodenarii medietas VI, pars tertia IV, pars quarta III, pars sexta II, pars duodecima I; hic cumulus redundat in sedecim. Ut autem principalem non præteream, qui inter inæquales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est, ille numerus perfectus dicitur, qui suis æquus[365] partibus nec augetur, nec minuitur[366], ut VI, cujus partes, id est III, II, I, eumdem senarium restituunt. Simili quoque ratione XXVIII, CCCCXCVI, VIII millia CXXVIII perfecti dicuntur.
HADRIANUS.[→] Et quid reliqui?
SAPIENTIA.[→] Omnes superflui, sive imminuti.
HADRIANUS.[→] Quis numerus pariter par?
SAPIENTIA.[→] Qui potest in duo æqualia dividi, ejusque pars in duo æqualia, partisque pars in duo æqualia ac deinceps per ordinem, donec in[367] insecabilem incurrat unitatem, ut VIII et XVI omnesque, qui ab his in duplo fiunt.
HADRIANUS.[→] Et quis est pariter impar?
SAPIENTIA.[→] Qui in partes æquales recipit sectionem, ejusque partes mox indivisibiles permanebunt, ut X et omnes, qui ab imparibus in duplo fiunt. Hic namque numerus superiori est contrarius, quia in illo[368] minor terminus divisione est solutus; in isto autem solus major terminus divisioni est aptus; in illo quoque omnes ejus partes nomine et quantitate sunt pariter pares; in isto autem, si denominatio fuerit par, quantitas[369] impar, si quantitas par, denominatio impar.
HADRIANUS.[→] Nec terminum, quem dixisti, agnosco, nec denominationem seu quantitatem scio.
SAPIENTIA.[→] Quando quantilibet numeri digestim disponuntur, primus minor terminus et postremus major dicitur; quando autem divisionem faciendo quota pars sit numeri dicimus, denominationem facimus; cum autem, quot in unaquaque parte unitates[370] sint enumeramus, quantitatem exponimus.
HADRIANUS.[→] Et quis est impariter par?