SAPIENTIA.[→] Qui non solum unam recipit sectionem, sicut pariter par, sed etiam et secundam, aliquoties autem et tertiam vel plures, sed tamen usque ad indivisibilem non perveniet unitatem.

HADRIANUS.[→] O quam scrupulosa et plectilis[371] quæstio ex istarum ætate infantularum est orta!

SAPIENTIA.[→] In hoc laudanda est supereminens Factoris sapientia, et mira mundi artificis scientia, qui non solum in principio mundum creans ex nihilo, omnia in numero et mensura et pondere posuit, sed etiam in succedentium serie temporum et in ætatibus hominum, miram dedit inveniri posse scientiam artium.

HADRIANUS.[→] Diu te sustinui ratiocinantem, quo te mihi efficerem obtemperantem.

SAPIENTIA.[→] In quo?

HADRIANUS.[→] In cultura deorum.

SAPIENTIA.[→] In hoc utique non consentio.

HADRIANUS.[→] Si reniteris, tormentis afficieris.

SAPIENTIA.[→] Corpus quidem suppliciis lacessere poteris, sed animum ad cedendum compellere non prævalebis.

ANTIOCHUS.[→] Dies abiit, nox incumbit, non est tempus altercandi, quia instat hora cœnandi.