CONSTANTINUS.[→] Desiderat te sponsam habitum ire.
CONSTANTIA.[→] Me?
CONSTANTINUS.[→] Te.
CONSTANTIA.[→] Mallem[112] mori.
CONSTANTINUS.[→] Præscivi.
CONSTANTIA.[→] Nec mirum, quia tuo consensu, tuo permissu, servandam Deo virginitatem devovi.
CONSTANTINUS.[→] Memini.
CONSTANTIA.[→] Nullis enim suppliciis umquam potero compelli, quin inviolatum custodiam sacramentum propositi.
CONSTANTINUS.[→] Convenit. Sed hinc coartor nimium, quia si, quod debet fieri paterno more, te in proposito permansum ire consensero, haud leve damnum patiar in publica re. Si autem, quod absit, renitor, æternis cruciandus pœnis subjacebo.
CONSTANTIA.[→] Si enim divinum desperarem adesse auxilium, mihi quam maxime, mihi potissimum esset dolendum.