JULIANUS.[→] At ubi nihil utilitatis inesse deprehendi, ad culturam deorum me inflexi[157], quorum pietas me provexit ad fastigium regni.
JOANNES.[→] Abrupisti nostri orationem, ne audires justorum laudem.
JULIANUS.[→] Quid ad me?
PAULUS.[→] Nihil; sed subjungendum est quod ad te. Postquam enim mundus eis non erat dignus habendis, suscepti sunt inter angelos, tibique infelix respublica relinquebatur regenda.
JULIANUS.[→] Cur infelix juxta id temporis?
JOANNES.[→] Ex qualitate rectoris.
PAULUS.[→] Reliquisti omnem religionem, et imitatus es idololatriæ[158] superstitionem. Pro hac iniquitate, et a tuis conspectibus et a tuorum societate nos subtraximus.
JULIANUS.[→] Licet satis multis[159] a vobis dehonestatus sim, adhuc tamen parcens audaciæ cupio vos inter primos in palatio extollere.
JOANNES.[→] Ne fatiga te, quia nec minis, nec blandimentis cogimur cedere.
JULIANUS.[→] Decem dierum dabo inducias, quo tandem resipiscentes ultro maturetis reconciliari gratiæ nostræ dignitatis. Sin autem, quod faciendum est faciam, ne ultra[160] vobis ludibrio fiam.