PAULUS.[→] Quod facturus eris hodie perfice, quia nec ad tui salutationem, nec ad palatium, nec ad culturam deorum nos poteris revocare.

JULIANUS.[→] Abite, discedite, quæ monui perpetrate.

JOANNES.[→] Acceptas non flocci faciamus inducias, sed facultates cœlo permittamus, nosque jejuniis et obsecrationibus Deo interim commendemus.

PAULUS.[→] Consequens est.


SCENA SEXTA.[→]


JULIANUS.[→] Vade, Terentiane[161], sumtis tecum militibus compelle Joannem et Paulum deo Jovi sacrificare. Si autem obstinato resisterint pectore, perimantur, non palam, sed nimium occulte, quia palatini fuere.


SCENA SEPTIMA.[→]