TERENTIANUS.[→] Quid si curram et pœnitens sceleris sacris provolvar tumulis?

CHRISTICOLÆ.[→] Veniam mereberis, si tamen baptismate mundaberis.


SCENA NONA.[→]


TERENTIANUS.[→] Gloriosi testes Christi, Joannes et Paule, imitamini exemplum magistri eadem jubentis, et orate pro persecutorum delictis. Este compatientes orbati patris angustiis et misereamini furientis nati miseriis, quo ambo tincti fonte baptismatis perseveremus in fide Sanctæ Trinitatis.

CHRISTICOLÆ.[→] Parce, Terentiane, lacrimis, et parce anxietati[165] cordis. En, filius tuus resipiscit et per martyrum suffragia sanum recepit.

TERENTIANUS.[→] Gratias Regi æternitatis, qui suis militibus tantum præstitit honoris, ut non solum animæ gaudent in cælo, sed etiam mortua in tumulis ossa variis fulgent miraculorum titulis, in testimonium sui sanctitatis, præstante Domino Nostro Jesu Christo, qui vivit[166]....

[147] Hunc titulum addidi de meo.—Celtes et Schurzfleisch: actus secundus, quod pariter deest in codice.

[148] Codex exhibet tantum hæc personarum nomina, quibus Celtes et Schurzfleisch Terentianum, Joannem et Christicolas addiderunt.