Tullia. O Dii! personam agere Cavicei, dedissetis ut vellem, posse!
Octavia. Quid istud est? Ambas papillas meas, ut tu nunc, prehendet Caviceus? Oscula osculis tam frequentia miscebit? Labia, collum, mammas morsibus his petet?
Tullia. Isthæc, corculum, præludia erant ad pugnam, et promulsidaria ad plenas Dionæas epulas.
Octavia. Apage, corpus totum manu pererras; inferius demittis manum. Quid femora attrectas mea? Ah! ah! ah! Tullia. Quid eam, amabo, partem vellicas? Nec oculorum ab eo loco dimoves aciem.
Tullia. Cum voluptate conspicio curiosa istum Veneris campum, non latum, non spatiosum quidem, [pg 13] sed amœnissimis deliciis plenum, in quo Martis tui vires hauriet inexhausta Venus.
Octavia. Sana non es, Tullia. O si Caviceus esses, jam ego in tuto non essem: nam sedens quid jacentem per omnia membra adversam aversamque oculis lustras? Est nihil in me quod pulchritudinem tuam superet: ipsa te tuere, si quid tueri velis, quod et possis amare et debeas laudare.
Tullia. Fatua sim, non modesta, si me negem pulchritudine aliqua præditam; nam et floret ætas, sextum supra vicesimum vix complevi annum. Partu uno a me Callias pater est. Si quæ in tuos sensus ex me voluptas dilabi potest, fruere, Octavia, nihil moror.
Octavia. Nec etiam ego. De me gaudii, quicquid capere poteris, id capias, per me licet. Sed scio tibi a virgine, ut sum, nullam venire posse voluptatem, nec etiam a te mihi, quamquam vere sis velut leporum et venustatum omnium mirabilis hortus.
Tullia. Hortum quidem habes, in quo Caviceus suavissimis fructibus libidinem suam libidinosam pascet.
Octavia. Hortum non habeo, quem etiam non habeas iisdem fructibus uberem. Hortum vero quid vocas? ubi situs? qui sunt hi fructus?