Tullia. Percipio nequitias tuas: hortum certe tuum, quæ de meo objicis, tam nosti, quam ego meum.

Octavia. Eo forte vocas vocabulo partem eam quam dextra tua expansa occludis, quam digitis [pg 14] vexas, quam summis unguiculis sollicitas mihi ad pruritum?

Tullia. Ista est, cognata, cujus usum inepta nescis; sed faxo scias.

Octavia. Si scirem extra nuptias, nec proba essem, nec amore tuo digna, tam dissimilis tibi. Verum, quis futurus sit usus ille, edoce. At enim repone te in lectum: nam sedendo, ut facis, et tibi et mihi creas molestiam.

Tullia. Faciam tibi satis. Nunc arrige aures: tam sane arrexerit Caviceus facile et frequenter, ut tu aures ad hunc sermonem arriges. Faxit Venus! omen cape, Octavia.

Octavia. Capio omen. Cachinnos edis? Quid latet, sub his verbis, nequitiæ, sane non video.

Tullia. At senties quid hoc sub omine deliciarum optetur horto tuo.

Octavia. Surdæ loqueris.

Tullia. Faxit Venus audias atque intelligas! Hortus ille tuus, quem nec verna nec hiberna tempestate flores fructusque Venerei deficiant, velim, locus is est, cognata, quem sub inferioris ventris tumore lanugo obnubit, tibi quidem mollior; pubem vocant. Hæc documento est esse viro aptam et Veneri maturam virginitatem, in ea puella in qua exorta primum efflorescit. Cymbam, navim, concham, saltum, clitorium, portam, ostium, porcum, interfemineum, lanuvium, virginal, vaginam, facandrum, vomerem, agrum, sulcum, larvam, annulum Latini dixere; Græcis vero est αἰδοῖον et δέλτα et χοῖρος et ἐσχάρα. Julia Augusti filia dicebat, ideo se Agrippæ [pg 15] marito parere quam simillimos liberos, quod nunquam nisi plena navi vectores tolleret. Ἐσχάρα focus et caminus est; χοῖρος porcus; δέλτα littera apud Græcos est hoc nomine, sed ejus litteræ figura ab horti nostri forma oppido differt. Volo te, cognata, evadere ex amplexibus meis hac nocte doctiorem, quam si somniaveris in Parnasso, ut etiam possis Græce concumbere: audivisti de Juvenale.

Octavia. Malim esse docta, ut tu es, cognata, quam satiari voluptatibus. Cum te video tam juvenem et tam doctam, opto te fieri Caviceum. Quam læto tibi animo omnes corporis dotes prosternerem!