Tullia. Amplexare me, cara virgo, amore tuo furentem. Qua licet, oculis et amplexibus, meas patere nequitias. Nihil inde Caviceo deperibit, nec tibi. O vanos conatus meos, quicquid aggrediar misera! Quam efflictim te depereo!
Octavia. Solare amorem tuum, et illam mentis impotentiam sequere. Quæ voles, maxime volo.
Tullia. Ergo hortum tuum istum dono da mihi, ut ejus sim domina: non utilis tamen, quæ nec clavim habeo qua fores aperiam, nec malleum quo pulsem, nec pedem quo subintrem.
Octavia. Dono do profecto, quæ tota sum tua. Habeam aliquid quod juris tui non sit? Obvertis te in me: quid hoc est rei?
Tullia. Nec refuge, amabo, aperi femora.
Octavia. En. Totam me jam occupas: os ore premis, pectus pectore, uterum utero: amplectar etiam te, cum me amplecteris.
[pg 16] Tullia. Tolle altius crura, superinjice femoribus meis femora. Artifex tibi sum ego Veneris novæ, quæ nova es. Quam excellenter pares! Non ita egregie possim imperare, ut tu obsequeris.
Octavia. Ah! ah! Tullia mea, hera mea, domina mea, ut me pulsas, ut te agitas! Velim extinctos cereos illos, pudet lucem testem habere patientiæ meæ.
Tullia. Age intente quod agis. Ut ego adsilio, tu subsili; exagita crissantes nates, ut agito, et in aera mitte, ut poteris altius. Times te anima deficiat?
Octavia. Sane me rapidis his fatigas concussionibus; opprimis me; vim tam efferatam ab alia paterer?