[7a] Marquée, étendue de terre du revenu d'un marc d'or ou d'argent. Voyez le Glossaire de Du Cange aux mots MARCATA TERRÆ, MARCHATA TERRÆ, MARCATA; et le Supplément de D. Carpentier, aux mots MARCATA et MERCHATA.
[8] «Per terram nostram propriam conductum libenter præstabo; sed si forte incideris in manus Eustachii Monachi, vel aliorum hominum Ludovici, qui custodiunt semitas maris; non mihi imputes, si quid sinistri tibi contingat.»—Matthæi Paris Historia major, ed. Guil. Wats. Lond., Richard Hodgkinson, 1640, in-fol., tome I, p. 281, ligne 41; et Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome XVII, p. 721, E.
[9] His ita se habentibus, rex Francorum per literas de constantia hortatur et unanimi concordia et virili instantia, promittens eis suppetias quantùm, salvis treugis quæ inter ipsum et regem Johannem erant, eis subministrare poterat. Spondet quoque quod neminem de omni potestate sua permittet venire in auxilium regis contra barones; machinas etiam suas bellicas per Eustachium Monachum eis transmisit, etc.—Ex Radulphi Coggeshale abbatis Chronico Anglicano. (Recueil des Historiens des Gaules et de la France, vol. XVIII, p. 108, ligne 9.)
[10] Venientes igitur universi (Ludovicus ac sui) ad Caleis portum, invenerunt ibi sexcentas naves, et quater viginti coggas bene paratas; quas Eustachius Monachus contra adventum Ludovici ibidem congregaverat.—Recueil des Hist. des Gaules, etc., tome XVII, p. 722, B.
Ludovicus, filius Philippi regis Franciæ, transmisit a Calesia, ubi in ejus adventum dictus Monachus 600 naves et 80 coggas bene paraverat, ad Thanet in Cantia.—Ex historia Gervasii monachi ecclesiæ Christi Cantuariæ. (Johannis Lelandi Collectanea, tome I, part. 1, p. 265.)
[11] Combat où les barons rebelles et les François ligués avec eux furent vaincus. Il eut lieu dans la semaine de la Pentecôte de l'an 1217. Il y a dans l'Archæologia, vol. VIII, p. 195-208, un mémoire curieux par le Rev. Samuel Pegge, intitulé a circumstantial Detail of the Battle of Lincoln, A. D. 1217, Henry III. Dans le volume XXII, p. 426-428 de la même collection, on trouve la gravure du sceau de Louis et une charte latine de ce prince, datée du siége d'Hertford, le 21 novembre 1216, par laquelle il donne à William de Huntingfeld, pour son hommage et service, la ville de Grimesby, etc.
[12] Igitur in die apostoli sancti Bartholomæi, classis Francorum Eustachio Monacho viro flagitiosissimo commissa est: ut eam sub salvo conductu ad urbem Londoniarum conduceret et integram Ludovico præsentaret. Ingressi itaque mare milites supradicti, habuerunt a tergo flatum turgidum, qui eos versùs Angliam vehementer urgebat; sed insidias paratas sibi penitùs ignorabant. Cum itaque rapido volatu multam maris viam emensi fuissent, piratæ regis Angliæ ex obliquo venientes, recensentes in parte adversa naves quater-viginti magnas, et plures de minoribus et galeis armatis bene timuerunt bellum conserere navale cum navibus paucis, quæ inter galeias et naves alias numerum quadragenarium non excesserunt, computatis omnibus: sed tandem de casu, qui apud Lincolniam acciderat, in quo pauci de multis triumpharunt, animati, audacter a tergo irruerunt in hostes. Quod cum Francigenæ cognoverunt, ad arma prosiliunt: et hostibus viriliter, licet non utiliter, restiterunt. Philippus quoque de Albeneio et balistarii cum sagittariis, inter Francos tela mortifera dirigentes innumeram ex obstantibus in brevi stragem fecerunt. Habuerunt præterea galeias ferro rostratas, quibus naves adversariorum perforantes, multos in momento submerserunt. Calcem quoque vivam et in pulverem subtilem redactam, in altum projicientes, vento illam ferente. Francorum oculos excæcaverunt. Fit gravissimus inter partes conflictus: sed pars Francorum quorum usus non fuerat prælium navale conserere in brevi erat funditus infirmata. Nam ab Anglis bellatoribus et in marino prælio eruditis, telis confodiebantur et sagittis, lanceis perfodiebantur, cultellis jugulabantur, gladiis trucidabantur, navibus perforatis mergebantur, calce cæcabantur, spes auxilii et succursus penitus evacuabatur, fuga non patebat: unde multi, ne caperentur ab hostibus vivi, sese sponte in maris fluctibus projecerunt, eligentes potius mori, quam arbitrio et voluntate adversariorum tractari, secundum illud Senecæ: Arbitrio inimici mori, est bis mori. Omnibus igitur subjugatis, qui vivi remanserant ex nobilioribus Francigenis, victores Angli naves omnibus viribus obtentas, funibus colligabant atque cum lætissima victoria versus Doveram æquora sulcantes, Deum in suis operibus collaudabant. Videntes ergo milites castelli inopinatam Dei virtutem, exierunt obviam venientibus Anglis: atque Gallos infelices vinculis arctioribus constrinxerunt. Inter cæteros autem, de fundo et sentina cujusdam navis extractus est, diu quæsitus, et multum desideratas Eustachius Monachus, proditor regis Angliæ et pirata nequissimus. Qui cum se deprehensum cognovisset, obtulit pro vita sua et membris inestimabilem pecuniæ quantitatem: et quod de cætero sub rege Anglorum fideliter militaret. Quem arripiens Richardus, filius regis Johannis nothus[12a], ait: «Nunquam de cætero falsis tuis promissionibus quemquam in hoc sæculo seduces, proditor nequissime;» et sic educto gladio caput ejus amputavit.—Matthæi Paris Historia major, ed. cit., p. 298, ligne 15, ou édit. de Paris, M. DC. XLIV, in-fol., p. 206, col. 1, F; et Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome XVII, p. 740, B, et suiv. Au bas de la page qui contient ce récit, on trouve dans le Ms. Cotton., Nero, D. V., fol. 214, une représentation au trait de ce combat naval: notre ami M. Dudley Costello l'a reproduite avec une fidélité étonnante dans l'eau-forte qui est en regard du frontispice de ce volume. Il existe aussi dans un manuscrit de l'Historia major, conservé dans la bibliothèque du Corpus Christi College, à Cambridge, sous le no C. V. XVI, une illustration presque semblable: elle est gravée dans le Horda Angel-Cynnan, etc., de Joseph Strutt. London: printed for the author. MDCCLXXIV-VI, 3 vol. in-4o, planche XXXI[12b]. Ce dernier ouvrage, comme on le sait, a été traduit en français par M. B*** (Boulard), et publié sous le titre d'Angleterre ancienne, etc. A Paris, chez Maradan, M. DCC. LXXXIX, 2 vol. in-4o, dont le second contient les planches de l'édition angloise.
[12a] Le Ms. Royal, marqué 14. C. VII, dans lequel, en cet endroit, le texte est combiné avec la variante rapportée dans la note 14, porte: Quem quidam ex Anglis truculenter arripiens ait, etc.—Fol. 103, vo, col. 1, ligne 5.
[12b] Dans cette planche, on aperçoit sur le vaisseau d'Eustache quatre étendards dont nous n'avons pu blasonner les armoiries, au reste, fort simples, et qui ne sont probablement que le fruit de l'imagination du vieil artiste. L'un d'eux, le premier vers la proue, porte trois croissants: seroit-ce à croire que l'auteur de ce dessin a voulu faire allusion au séjour d'Eustache parmi les Maures de Tolède, et a pensé qu'il avoit embrassé le mahométisme? Cependant, cette dernière imputation n'a point été élevée sur le compte de notre héros; et si, dans les chroniques, il est appelé apostat, c'est uniquement pour être entré en commerce avec le diable et avoir déserté le cloître.
[13] Ici se trouve un passage que nous avons rapporté plus haut, note 5.