LXXXVIII. Quod autem haec corpora coercentia et ignem alienum induant tum ope communicationis, tum ope affrictus, minus negotii facessere debet. Quid enim mirum, si corpus electricum excessu superata vi repellente corporis coercentis, super hujus facie copiam ignis redundantis congerat? Quid absonum, si affrictus eam aliquando inducat partium positionem, quae vi attractivae particularum corporis coercentis magis faveat, unde hoc ipsum alieno igne ex affrictu onustum se prodat[27]?
LXXXIX. Quod attinet ad affectionem corporum coercentium, qua fit, ut quantum alieni ignis in una facie congeritur, tantundem nativi ex opposita facie discedere nitatur; et vice versa quantum ex una nativi hauritur tantundem alieni ad se alliciat altera: id ex sola vi attractiva particularum corporis coercentis repetebam in saepius memorata Dissertatione De vi attractiva ignis electrici[28]: uti etiam phaenomena omnia athmosphaerae electricae, atque electricitatis vindicis ex eodem principio mihi prospere fluebant, scilicet: quo ignis redundans corpori cuilibet applicatur, licet in hoc vere non ineat, eo vim attractivam particularum ejusdem corporis remissiorem evadere igni nativo retinendo; et vice versa: quo defectus eidem corpori applicatur, eo vim attractivam ejusdem intendi[29]. Haec, inquam, tunc temporis explicabam nulla habita ratione vis repulsivae corporum coercentium, cujus argumenta prae manibus non erant; nunc vero cum horum et plurima, et eloquentissima in promptu sint, possem mutata partium vice vim hanc repulsivam in locum attractivae sufficere: atque omnia hujus generis phaenomena aeque feliciter mihi novam hanc viam ineunti cederent. Porro illud semper constaret, cui maxime insistebam: vires mutuas hanc in phaenomenis electricis sibi partem vindicare.
XC. Verum, ut quod sentio ingenue fatear, huic explicationi, quae peti posset e vi repulsiva, nonnulla alia phaenomena reclamant. Si enim ponamus ex. gr. laminam vitream, cujus uni faciei excessus applicatur idcirco nativum ignem ex opposita facie dimittere, quod ille ignis redundans vim repulsivam particularum vitri vere intendat; consectarium est vim hanc repulsivam vitri erga ignem electricum ad sensibilem distantiam extendi; siquidem etsi in aliqua distantia applicetur hic excessus, adhuc ignem nativum vitri cogit abire. Atqui et vitrum, et quodlibet corpus coercens neutiquam fugit corpus electricum excessu, quod proxime respicit; sed illud petit, ac mutuo adhaerent.
XCI. Quod si haec faciunt ut minus probem explicationem petitam e vi repulsiva; non desunt quae et illam e vi attractiva desumptam adversari videantur. Quomodo enim vis haec attractiva ad sensibilem distantiam pertinget, si in distantia adhuc ultra captum exigua jam in repulsivam abiit (Cap. II), ut ex vi coercendi colligimus?
XCII. Ex his autem facile me expedio, omnibusque satisfacio considerando particulas corporum coercentium in minimissima distantia vi attractrice praeditas, quae porro in aliquanto majori distantia, adhuc tamen exilissima, in repellentem abit, mox vero iterum in attractivam desinit, quae ad sensibilem distantiam pertingit. Primus hujus vis modus (non enim vires diversae mihi habentur, sed diversi ejusdem vis modi, seu status) rationem prodit cur ea corpora copia ignis nativi satis magna donentur, ut innuimus (LXXXVI). Secundus cur eadem coerceant, quod toto Cap. 11 ostendi. Tertius cur accessus, atque adhaesiones obtineant inter haec corpora coercentia ac corpus quodvis electricum (XC). Quibus positis omnia jam firmo stant fundamento, quae de laminis coercentibus ac de electricitate vindice olim disserebam.
XCIII. Jam quid intersit inter particulas corporum vere coercentium, et particulas deferentium liquido eruitur. Hae enim aeque ac illae vim attractivam praeseferunt; sed in illis spatium datur certis limitibus conscriptum, quo vis haec in repulsivam degenerat; in his eadem vis attractiva nullo in contrariam transitu perseverat.
XCIV. Hucusque consideravi corpora coercentia omogenea, sive substantias vere ac per se coercentes, ut sunt aer, vitrum atque oleosa substantia: quod si de corporibus coercentibus eterogeneis agatur, ut sunt ligna, ossa, charta, quae partim ex substantia vere coercenti, partim ex deferenti constant, facile intelligitur eadem plus fundi, ut ita dicam, habere quo ignem et in sinu suo excipiant, et foras effundant. Hinc ratio mihi desumitur cur corpora eterogenea vividiorem electricitatem ex affrictu ferme contrahant quam resinae, aut vitra (IV); licet haec vi coercendi praestent (XVI, XVII, XVIII).
XCV. Sed redeamus ad electricitatem, quae oritur ex affrictu. Illud enim mihi in hoc capite maxime propositum, ut inquiram quid affrictus pariat in lignis, aliisque corporibus a me paratis. Observavimus affrictum naturalem partium positionem turbare, novamque inducere, quae vel vim attractivam earundem particularum corporis coercentis remissiorem reddit, unde ignem nativum dimittunt; vel contra intendit, unde alienum ad se alliciunt (LXXXVII, LXXXVIII).
XCVI. Equidem quaenam partium positio viribus attractivis adjumento sit, quaenam, detrimentum afferat, introspicere negatum: facile tamen intelligitur pro diversa corporum superficie, quibus idem corpus coercens fricatur, diverse affici debere, ita ut nunc intendantur vires, nunc remittantur[30]. Hinc porro tot, tamque variae vicissitudines, quas passim occurrere in lignis, aliisque corporibus, super quae tentamina instituebam, (XI) innui. Has profecto singulas vicissitudines definite notare operae pretium foret; verum e tam minimis persaepe adjunctis pendent, ut aliquid stati determinare non semper praesto sit. Quare generaliora quaedam, quae meis experimentis fere unice circa ligna et chartam mage comperta habeo, proferre, satis in praesenti duxero.
XCVII. Igitur ligna nudo igne assata electricitatem resinosam praeseferunt, aeque ac ligna, quae in oleo excocta fuerunt (X); et quidem, non secus ac illa (XI), electricitatem hanc magis affectare videntur, quam quaedam resinae.