XCVIII. Nam cum ceram signatoriam a quavis bractea metallica constanter accipere observaverim; at mea ligna nonnunquam dare omnibus omnino bracteis metallicis; saepe pluribus dare, nec nisi a certis quibusdam accipere, compertum habeo.
XCIX. Veruntamen inter haec ligna non raro inveniuntur quae ab omnibus omnino bracteis metallicis accipiunt: quin et quandoque a serico, aut panno nigro, rubeo, viridi, a charta nigra etc.
C. Quod autem admirationem maximam facit: non solum hae differentiae in diversis lignis obtinent, sed in eodem persaepe ligno; adeo ut ille idem bacillus, qui hodie dat bracteae stamneae, chartae inauratae, orichalco, cras accipiet ab eadem charta, bractea, orichalco, iterum daturus tertia die etc.
CI. Dixi ceram signatoriam a quacumque lamella metallica accipere: quod de omnibus resinis minime intelligendum volo. Sulphur enim, et colophoniam certis quibusdam bracteis, ut stamneis, aut plumbeis dare, contra ac generaliter nimis sancitum fuerat, indubiis experimentis mihi constat.
CII. Ex his tria constituo. 1. Non omnia corpora, quae electricitatem defectivam affectant, compelli posse ope affrictus laminarum metallicarum, ut electricitatem excessivam induant. Extant enim ligna, quae constanter nativo igne orbantur, nec nisi defectu electrica se produnt (XCVIII).
CIII. 2. Et inter corpora resinosa, quae aliquando vim patiuntur, atque excessum induere non renuunt, multum intercedere differentiae: quippe alia ab omnibus metallis coguntur ignem accipere, ut cera signatoria (XCVIII); alia ab aliquibus tantum accipiunt, aliquibus dant; ut sulphur, et colophonia (CI).
CIV. 3. Quod consequens est, in metallis diversam aptitudinem inveniri ignem suum impertiendi corporibus resinosis; majorem ex. gr. inesse orichalco, quam plumbo, aut stamno (XCVIII, CI).
CV. Quod ad 1. Spectat: quaenam ligna inquiro, ac quibus in casibus cuilibet metallo dent: invenioque hoc praestare lignum probius subustum, nuper e furno eductum, quod adhuc modice calet.
CVI. At hoc calore sensim evanescente incipit jam idem lignum accipere a bractea stamnea viscoso quodam tegumento (nobis vernice) obducta, ut aurum colore mentiatur; eidem vero bracteae in facie nuda, aliisque bracteis metallicis nudis pergit dare.
CVII. Mox a laminis elasticis ex metallo flavo, aut rufo ut aurum, aes, orichalcum, tum a charta inaurata accipit: dat laminis elasticis sed albis; chartae argenteae; bracteis stamneis, aut plumbeis.