[506]. I precursori di Dante, p. 48.
[507]. Prologus in psalmos; De civitate Dei, lib. XXII, c. 30.
[508]. Eisenmenger, Entdecktes Judenthum, Königsberg, 1711, vol. II, pp. 347 sgg.
[509]. Cfr. De-Vit, Come si possa difendere la Chiesa cattolica nelle sue preghiere pei defunti incriminate dagli eterodossi, Prato, 1863. Vedi pure Durand, Rationale divinorum officiorum, Venezia, 1577, lib. VII, c. 35.
[510]. Illud etiam, quod Humberti Archiepiscopi, summae videlicet auctoritatis viri, narratione cognovi, silentio tradendum esse non arbitror. Nam cum a finibus reverteretur Apuliae, asserebat in regionibus quae Puteolis adiacent, inter aquas nigras et foetidas, promontorium eminere saxosum et scrupeum. Ex quibus videlicet exhalantibus aquis consueto more teterrime videntur aviculae repente consurgere et a vespertina sabbati hora usque ad ortum secundae feriae solitae sunt humanis aspectibus apparere. Quo indulti temporis spatio videntur hinc inde per montem velut solutae vinculis libere spatiari. Alas extendunt, plumas rostro prosequente depectunt, et in quantum datur intelligi, concessa ad tempus refrigerii se tranquillitate resolvunt. Quae profecto volucres nec unquam videntur vesci, nec quolibet aucupis valent ingenio capi. Dilucescente igitur matutina secunde feriae hora, ecce magnus ad instar vulturis corvus post praefatas aviculas incipit concavo gutture graviter crocitare. Illae protinus sese aquis immergentes abscondunt, nec ultra videndas se humanis oculis offerunt, donec advesperascente iam sabbati die, de sulphurei stagni voragine rursus emergunt. Unde nonnulli perhibent eas hominum esse animas ultricibus gehennae suppliciis deputatas. Quae nimirum reliquo totius hebdomadae tempore cruciantur, dominico autem die cum adiacentibus ultra citroque noctibus pro dominicae resurrectionis gloria refrigerio potiuntur. Epistola IX, ad Nicolaum II pontificem maximum. Opera, Parigi, 1663, t. III, p. 186.
[511]. Videntur circa eumdem locum qualibet die sabbathi, circa horam nonam, volucres in quadam valle nigrae et sulphureo fumo deturpatae, quae ibi quiescunt per totum diem dominicum, et in vespere cum maximo dolore et planctu recedunt, numquam nisi in sequenti sabbatho reversurae, et descendunt in lacum ferventem. Quas quidam afflictas animas arbitrantur vel daemones. Ap. Leibnitz, Scriptores rerum brunsvicensium, t. II, p. 698.
[512]. Speculum historiale, lib. XXVI, c. 62.
[513]. Vedi per ciò il mio studio intitolato Demonologia di Dante, nel volume seguente.
[514]. Acta sanctorum, t. X di ottobre, pp. 566-71. Vedi addietro pp. 84 sgg.
[515]. Dialogus miraculorum, Colonia, 1851, dist. XII, c. 14.