[625]. Liber de gradibus, De tertio gradu, Opera, Basilea, 1536, p. 378: «Aristot. dixit esse lapidem in ripa maris Indiae inventum. Cuius natura cal. et sic. in 3. gradu. Dixit etiam in libro de lapidibus quod nautae non audent transire cum naves ferreos clavos habentes, aut aliquod artificium ferri in ea ducere. Navi etiam illis montanis appropinquante, omnes clavi, et quicquid ex ferro aeditum a montanis attrahitur cum proprietate quam habet».
[626]. De lapidibus nominatis et eorum virtutibus: «Magnes sive magnetes lapis est ferruginei coloris, qui secundum plurimum in mari Indico invenitur, et intantum abundare dicitur, quod periculosum est in eo navigare navibus quae superiores clavos habent».
[627]. Speculum naturale, l. VII, cap. 25. Egli dice pure, nè so d'onde attinga: «Magnes gignitur circa litus oceani, apud Trogloditas magnas habens virtutes... ». Nel Liber lapidum attribuito a Marbodo, § 19, si legge:
Magnetes lapis est inventus apud Troglodytas,
Quem lapidum genetrix nihilominus India mittit.
Ediz. di Giovanni Beckmann, Gottinga, 1799, p. 42. Le testimonianze di Plinio, di Tolomeo, dello Pseudo Sant'Ambrogio, d'Isidoro da Siviglia, di Costantino, di Vincenzo Bellovacense, sono ricordate dal Klaproth, Lettre à M. le baron de Humboldt sur l'invention de la boussole, Parigi, 1834, ma assai in confuso, e non senza qualche errore.
[628]. I viaggi di Giovanni da Mandavilla, volgarizzamento antico toscano, Bologna, 1870 (Sc. di cur. lett., disp. CXIII-CXIV), vol. II, pp. 31, 151-2. I passi corrispondenti della redazione latina e della inglese mi provano la fedeltà della versione italiana. Del rimanente gli è noto che il testo del Mandeville fu rimaneggiato e interpolato in più modi, e che parecchie versioni presentano, col testo originale e fra loro, diversità di rilievo.
[629]. Pietro Berchorio, Reductorium morale, Venezia, 1575, l. XI, cap. 94, p. 482 (per errore 484): «In aliquibus partis maris sunt montes et scopuli de lapidibus magnetis, et ideo tanto impetu naves attrahunt propter ferrum quod ibi est, quod contra eos franguntur, et penitus dissolvuntur, secundum Isido. et Diosc.». Non so se il Berchorio sia debitore ad altri di questa assai poco opportuna citazione d'Isidoro e di Dioscoride. Felice Faber, Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Aegypti peregrinationem, vol. II, Stoccarda, 1843 (Bibl. d. litter. Ver.), pp. 469-70, parlando del porto di Thor, detto già Beronice, o Ardech, nel Mar Rosso: «Ille enim est ultimus Orientis portus nobis notus, in quo semper sunt multae et magnae naves indianae, quae tamen ita compactae et fabricatae sunt, ut nullum ferrum in eis sit, nec audent habere anchoras ferreas nec secures nec bipennes nec aliquod ferreum instrumentum. Ratio autem huius, est quia in littore maris indici sunt scopuli et montes lapidosi de lapidibus magnetum, per quos naves in Arabiam ire volentes transire oportet. Si ergo navis ferramenta aliqua continens ibi veniret, statim magnes propter ferrum navem attraheret et illideretur navis in scopulos et frangeretur. Est enim magnes mirabilis raptor ferri. Si cui placet legere, videat in Spec. Nat. L. X. C. 20».
[630]. Dies caniculares, Roma, 1597, p. 729: «Narrant nautae nostrates in ima India esse maritimas cautes magneticas, quae medio cursu navigia, si quid sit in eis ferri, vel clavus unus, sistant, detineant, attrahant. Idcirco qui illac sunt praeternavigaturi, postes navium ligneis clavis solitos compingere».
[631]. Peregrinatio (Zarncke, Der Priester Johannes, Abhandl. d. philol-hist. Cl. d. k. Sächsischen Gesellschaft d. Wiss., vol. VIII, 1876, p. 164): «Et mare iecoreum est talis naturae quod attrahit naves in profundum propter ferrum in navibus, quia fundus illius maris dicitur quod sit lapideus de lapide adamante, qui est attractivus».