Ambrosius praesul, simulque Augustinus, et ipse

Sanctus Athanasius, quod Orosius edit avitus:

Quidquid Gregorius summus docet, et Leo Papa:

Basilius quidquid, Fulgentius atque coruscant,

Cassiodorus item, Chrysostomus atque Johannes;

Quidquid et Athelmus docuit et Beda Magister;

Quae Victorinus scripsere, Boëtius; atque

Historici veteres, Pompejus, Plinius, ipse

Acer Aristoteles, Rhetor atque Tullius ingens;

Quid quoque Sedullus, vel quid canit ipso Juvencus,