Œnotri fugias ardentia munera Bacchi:

Sobria Aminæum temperet unda merum...

Adriacæ blandæ sunt vultu et voce puellæ:

His si credideris, postea nullus eris.

Nec Daphnea tibi circumibit tempora laurus,

Ni vites cupidæ furta proterva Deæ.

Non colit illa Gnidum, non amplius illa Panormum;

Tota habitat veneta mollis in urbe Venus.

Hanc quoque dum vitas, alias vitare memento:

Serpit enim ex illa latius urbe malum.