[667]. S. Bonav., Vita di S. Francesco, cap. IV (Boll., l. c. pag. 751) Faciebat namque sancta paupertas .... ipsos ad omnem obedientiam prontos, robustos, ad labores et ad itinera expeditos. Et quia nihil terrenum habebant, nihil amabant, nihilque timebant amittere, securi erant ubique, nullo pavore suspensi, nulla cura distracti, tanquam qui absque mentis turbatione vivebant, et sine sollicitudine diem crastinum, et serotinum hospitium expectabant.

[668]. Vedi il cap. II della prima regola in Wadding, II, 67. Alii vero, qui promiserunt obedientiam, habeant unicam tunicam cum caputio, et aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cingulum et bracas. Et omnes fratres vilibus vestis induantur, et possint eas repeciare de sacis et aliis peciis. Cfr. cap. 14, pag. 73. Quando fratres vadunt per mundum nihil portent per viam nec sacculum, nec peram, nec panem, nec pecuniam, nec virgam.

[669]. Cap. VIII della prima regola, in Wadding, I, 71. Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi. Così parimenti: Non resistat malo, sed si quis eos in maxillam percusserit, praebeant ei alteram, et qui auferret eis vestimentum non prohibeant. Cap. V, pag. 69. Similiter omnes fratres non habeant potestatem vel dominationem maxime inter se. Cap. VI, pag. 70. Et nullus vocetur Prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores, et alter alterius lavet pedes.

[670]. Cap. V. Fratres illi quibus gratiam dedit Dominus laborandi laborent fideliter et devote .... De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam.

[671]. Cap. VI, pag. 66. Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem sed tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes, vadant pro eleemosyna confidenter.

[672]. Sul cantico del sole vedi il Bartoli, Storia della letteratura italiana, II, 189 ed i Fioretti, cap. XV, XXI, XXII. S. Bonav., in Acta SS., l. c., pag. 704. Affluebat spiritu caritatis, pietatis viscera gestans, non solum erga homines necessitatem patientes, verum erga muta brutaque animalia, reptilia, volatilia et caeteras insensibiles creaturas; pag. 705: Quare sic fratres meos agnos ligatos et suspensos excrucias? ... tolle pro pretio mantellum, quem porto, et agnos mihi concede.

[673]. Hase (Franz von Assisi, pag. 44) cita questo detto di S. Francesco attribuitogli da S. Bonav. (Vita nei Boll., pag. 764): Pro furto mihi reputo a magno Eleemosynario imputandum, si hoc quod fero non dedero magis egenti.

[674]. Regula, cap. VII, pag. 70. Et caveant sibi quod non ostendant se tristes extrinsecus, nubilosos et hipocritas; sed ostendant se gaudentes in Domino, hilares et convenienter gratiosos.

[675]. La predicazione però dovea essere sottoposta alla licenza dei vescovi. Vedi regola seconda, cap. IX, in Wadding, II, 67.

[676]. Tres Socii (Boll., l. c., p. 691). Tunc beatus Franciscus omnes (discipulos) ad se convocavit .... et ait ad eos: ite cautissimi bini et bini per diversas partes orbis, annunciantes pacem hominibus et poenitentiam in remissionem peccatorum. Vedi il cap. XV dell'antica regola: nullo modo apud se nec apud alium et aliquo modo bestiam aliquam habeant, nec eis liceat equitare nisi infirmitate, vel magna necessitate cogantur.