Supradicti domini Priores etc. deliberaverunt. Quod quam citius fieri poterit, fieri debeat scruptinium omnium et singulorum offitiorum Comunis predicti intrinsecorum et extrinsecorum ac etiam Partis guelfe civitatis predicte, illorum videlicet que sint solita imbursari.

ALTRA DEL 24 GENNAIO.

Prefati domini Priores etc. deliberaverunt. Quod scruptinium offitiorum Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie, et Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum fiat per ipsos de Balia dumtaxat, etiam absque aliis arrotis vel adiuntis.

Item, quod ipsi domini Priores et Vexillifer iustitie — possint de et circa sindicatum domini Executoris Ordinamentorum iustitie civitatis Florentie ad presens in offitio existentis, et eius comitive, disponere et providere prout ipsis placuerit. —

Item, audita congregatione Populi Florentini et ipsis relato, quod intendunt et volunt, quod cedule existentes in bursis offitiorum Prioratus et Vexilliferatus iustitie et eorum Collegiorum comburantur, et similiter registra ipsorum offitiorum; quod statim capse in quibus sunt dicte burse et registra apportentur in Palatio supradicto, et subito comburantur predicte cedule et registra; et quod imbursationes ipsorum offitiorum; ad presens vigentes nulle et penitus revocate et casse intelligantur et sint.

Item, quod magnates civitatis et comitatus et districtus Florentie, quo ad Ordinamenta iustitie Comunis predicti et quecumque ordinamenta que pro Ordinamentis iustitie habentur vel appellantur, intelligantur esse et sint repositi et reducti in eo statu gradu et qualitate in quibus erant de mense may anno Domini MCCCLXXVIII; et subiaceant illis Ordinamentis iustitie et aliis dumtaxat que vigebant de dicto mense may. —

Item, quod — magnates habeant in offitiis intrinsecis Comunis predicti, in quibus secundum Ordinamenta dicti Comunis esse debebant de supradicto mense may anno Domini MCCCLXXVIII, has partes videlicet:

In quolibet offitio in quo sint octo populares, sint ultra eos duo magnates.

In quolibet offitio in quo sint populares ab octo infra, sit et esse debeat unus magnas.

In offitio Decem Libertatis, finito offitio presidentium, esse debeant octo populares et duo magnates.