Item, quod de offitiis Comunis predicti extrinsecis dicti magnates habere debeant decetero istas partes, ipsis continuo tribuendas, videlicet:

Quinque potestarias, quarum duo sint primi gradus, duo secundi et una de tertio gradu; quactuor castellanerias maiores et tres castellanerias minores.

Item, quod in offitiis extrinsecis magnas magnati nullo modo possit esse immediatus subcessor.

Item, quod in eadem terra, castro vel loco, pro dictis offitiis extrinsecis, non possint esse eodem tempore in offitio potestarie et castellanerie duo magnates.

Item, quod in offitiis ipsis magnatibus competentibus serventur, quo etiam ad alia, consueta deveta.

Item, quod — tamburum ordinatum contra magnates sit et stet firmum; et omnia et singula ordinamenta Comunis predicti in effectu disponentia de ipso tamburo seu capsa tamburi et que comuniter et secundum comunem usum loquendi appellatur Il tamburo de’ Grandi, vigeant et observentur, prout vigebant et observari poterant ante presentia ordinamenta.

Item, quod offitia Partis guelfe imbursata ad presens comburantur, scilicet cedule in bursis existentes, prout de offitio Prioratus est superius ordinatum; et quod imbursationes ad presens existentes pro ipsis offitiis nulle sint, nec ex eis aliqua executio seu offitii exercitium sequi possit; et quod mictatur pro capsa et fiat combustionis executio; et demum reformentur et reformari possint prout et sicut deliberabitur per ipsos supradictos habentes baliam generalem et seu duas partes eorum.

Item, quod imbursationes seu cedule imbursate Consiliariorum Mercantie et pro dicto offitio ad presens existentes, et similiter imbursationes et cedule imbursate pro offitiis Consulatuum seu alterius offitii cuiuscumque Artis civitatis predicte, de presenti comburi possint et debeant. — Et quod de novo possint et debeant dicta offitia reformari.

Item, quod omnes et singule imbursationes et cedule imbursate pro offitiis intrinsecis et extrinsecis Comunis predicti, ad presens vigentes, intelligantur esse et sint nulle et annullate, et cedule predicte et eorum registra possint et debeant comburi, et ipsa offitia de novo debeant reformari, prout per ipsos de Balia et seu duas partes eorum fuerit dispositum vel provisum.

Item, quod presentes octo offitiales Custodie civitatis Florentie et seu duo partes eorum possint, pro necessitatibus emergentibus et ut gentibus Compagne resistatur, conducere et ad stipendia dicti Comunis sibi conduci facere usque in quingentos famulos pedestres armigeros seu armis actos et seu inter famulos et balistarios, et ipsis conducendis de stipendiis seu provisionibus facere provideri, — quomodo et pro quo tempore, de pecunia dicti Comunis etiam deputata ad capsam Conducte, ipsis de provisionibus seu stipendiis satisfiat.