Item, quod presentes Capitanei dicte Partis guelforum, una cum dominis Prioribus Artium et Vexilliferi iustitie, et cum Collegiis dicte Partis et cum presentibus Sex Consiliariis Mercantie et Universitatis mercatorum, et cum arrotis et adiunctis, ultra officia presentis generalis Balie, et aliis civibus et aliis magnatibus et artificibus eligendis ut infra dicetur, possint et debeant facere scruttinia de offitiis Capitaneorum et Collegiorum dicte Partis et de omnibus aliis offitiis Partis predicte, illis modis de quibus — per eos deliberatum fuerit. —
Item, quod dicti presentes Capitanei possint et debeant de magnatibus guelfis eligere et deputare pro predictis scruttineis in eo numero seu numeris de quibus eis videbitur et prout in similibus esse consuevit.
Item, quod dicti Capitanei possint et debeant de civibus florentinis popularibus et guelfis eligere et addere, pro predictis in tribus quarteriis videlicet Sancti Spiritus, Sancte Marie et Sancti Iohannis, tot quot dicti arroti presentis Balie generalis, pro dictis negotiis dicte Partis, sint in numero equali cum arrotis quarterii Sancte Crucis.
Item, — possint et debeant eligere et deputare, pro dictis scrutiniis, ultra dictum numerum arrotorum, de artificibus guelfis quatuordecim minorum Artium illos de quibus eis videbitur, et tot quot ad predicta scrutinia sint, secundum ratam et portionem ipsis contingentem.
ALTRE PROVVISIONI DELLA BALÌA, COME SOPRA, DE’ 21 OTTOBRE.
In primis, quod imbursationes, hactenus anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo quinto facte, de scruttinio in dicto anno celebrato, pro offitiis Prioratus Artium et Vexilliferi iustitie et Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum Comunis Florentie et Notariatus dicti offitii Prioratus (quod scruttinium appellatur Il secondo scruttinio), intelligantur esse et sint, ex nunc et decetero, casse revocate et annullate. — Et quod tam burse quam registra dicti scrutinii comburantur et anichillentur, ita quod omnia ipsius monumenta penitus evanescant.
Item, quod tertium scrutinium celebratum pro offitiis in precedenti capitulo memoratis, de anno Domini MCCCLXXXXI, appelletur decetero secundum scrutinium.
Item, quod aliquis qui extractus fuisset hactenus de aliqua ex supradictis bursis secundi scrutinii, que supra revocate sunt, ad aliquod ex dictis offitiis, — et ipsum offitium exercuisset et obtinuisset et imbursatus esset in bursis dicti tertii scrutinii, non possit, pro dicto tertio scrutinio vel eius bursis habere vel exercere illud idem offitium de predictis, ad quod hactenus fuisset extractus de aliqua ex dictis bursis secundi scrutinii et ipsum exercuisset. Et quod, quandocumque ad ipsum tale offitium extraheretur de dictis bursis dicti tertii scrutinii, eius extractio sit inanis, et cedula sui nominis possit et debeat laniari et reyci. Eo etiam declarato, quod si aliquis fuisset hactenus extractus ex aliqua ex dictis bursis secundi scrutinii pro Vexillifero iustitie, et ipsum offitium exercuisset, et in bursis pro tertio scruptinio esset imbursatus pro Priore et non pro Vexillifero iustitie, idem etiam intelligatur, videlicet, quod si extraheretur pro Priore ex bursis dicti tertii scrutinii, eius extractio sit inanis et cedula debeat laniari et reyci.
Item, quod deinceps, in quolibet offitio Prioratus Artium sint et esse debeant tres de Borsellino, sane intelligendo, videlicet, in quolibet quarterio ex tribus aliis, detracto quarterio pro quo et in quo tunc erit Vexillifer iustitie unus de Bursellino; et sic fiant extractiones et deputationes pro qualibet vice.
Item, quod revideantur et explorentur diligenter burse vigentes pro scrutinio primo, videlicet celebrato anno Domini MCCCLXXXI, pro offitiis Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie, per copulatores alias eligendos. Et si revidentibus et perquirentibus videretur, quod aliqui pro Prioribus imbursati in dictis bursis, mererentur esse Vexilliferi iustitie; possint — inde extrahere et mictere in bursis Vexilliferi iustitie, in eodem quarterio. — Eo tamen declarato, quod hoc fiat in quolibet quarterio; nec plures modo predicto mictantur pro Vexilliferis in uno quarterio quam in alio. Nec possint pro Vexilliferis micti secundum dictum modum ultra duos pro quolibet quarterio. Et declarato etiam et proviso, quod, propter additionem predictam, imbursatio Vexilliferi iustitie nullo modo impediatur, nec aliquod impedimentum exinde resultet aut fiat alicui qui de necessitate, alio non dato, deberet esse Vexillifer iustitie in aliquo officio, in quatuor vicibus proxime sequentibus, vel aliqua ipsarum, hinc ad per totum mensem mai proxime sequuturi: sed quod, quilibet imbursatus ad presens pro Vexillifero qui dicta additione non facta deberet esse Vexillifer iustitie in aliquo ex dictis quatuor offitiis proxime sequentibus, sit et esse debeat Vexillifer ac si dicta additio facta non foret.