Item, quod videantur et perquirantur burse hactenus facte et vigentes pro Vexillifero iustitie tertii scrutinii supradicti, quod nunc, secundum predicta remanet secundum; et quod illi ibidem descripti seu imbursati, de quibus videretur dictis videntibus et perquirentibus, quod non essent ydoney vel confidentes pro Vexilliferis, possint et debeant per eos inde extrahi et micti et poni in bursis eiusdem quarterii pro officio Prioratus ordinatis: et de imbursatis pro eodem quarterio pro officio Prioratus, de illis videlicet qui predictis videntibus ydoney et confidentes appareant seu esse credantur, fiant per eos, loco talium inde extractorum, Vexilliferi iustitie, et in bursis Vexilliferatus ponantur prout eis videbitur.

Item, quod videantur et indagentur bursellini utriusque scrutinii, videlicet primi, de quo nunc extrahitur pro officiis antedictis, et secundi quod tertium erat; et de illis de quibus videntibus indagantibus appareret seu videretur, secundum eorum iudicium, quod non essent ydoney vel confidentes pro Borsellino, quod antea per ipsos extrahantur, et ponantur et mictantur in aliis bursis eiusdem quarterii pro offitio Prioratus. Et alii simpliciter pro officio Prioratus imbursati possint in bursis pro Borsellino ordinatis micti et poni, prout dictis perquirentibus videbitur et placebit.

Item, quod fiat quam citius fieri poterit unum scrutinium pro officio Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie et Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum; et dictum scruttinium fiat illis modo forma et ordine et per illos de quibus et prout et sicut deliberatum fuerit per dominos Priores et Vexilliferum iustitie et eorum Collegia et alia officia et cives de Balia generali ad presens vigenti. Hoc declarato, — quod omnes et singuli illi qui obtinebunt in isto novo scrutinio, possint et debeant imbursari in quocumque ex dictis duobus scrutiniis remanentibus in quo non obtinuissent, et habeantur pro tempore futuro ac si quilibet talis fuisset et esset pro ipsis et in ipsis imbursatus.

Item, quod pro dicto novo scruttinio habeantur et sint quatuor copulatores more solito, de quibus unus sit de membro quatuordecim minorum Artium; et predicti copulatores eligantur et deputentur per istos dominos Priores et alios de Balia presenti; et quod, ultra predictos sit et esse debeat copulator presens Vexillifer iustitie, scilicet nobilis miles dominus Masus Luce de Albizis.

Item, quod scrutinium pro dictis offitiis Prioratus Vexilliferatus et eorum Collegiorum, quod debebat fieri ordinarie pro prima vice futura, videlicet anno Domini MCCCLXXXXVI, non fiat nec fieri debeat cum dictum novum scrutinium sit et esse debeat loco predicti, quod prima vice ordinarie fieri deberet.

Item, quod aliquis qui in celebratione et seu dum fient, quandocumque et quotienscumque decetero, elapso mense decembris proxime futuri, scrutinia et seu scrutinium alicuius ex infrascriptis offitiis, poterit in ipso scrutinio vocem seu fabam reddere, pretextu alicuius offitii vel aliter quoquo modo, sane intelligendo; non possit poni vel micti ad partitum vel scrutinari ullo modo, et quicquid contra fieret non valeat. — Sed de ipsis talibus scrutinatoribus — fiat omni vice postea scrutinium, ut inferius disponetur. (Segue una nota dei suddetti uffici). Et quod scrutinatores talium offitiorum — scrutinentur, finitis offitiis omnibus ipsorum scrutinatorum, — inter offitia dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie et Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum, et Capitaneorum Partis Guelfe (populares in scrutinio popularium, et in scrutinio magnatum etiam magnates, secundum ordinamenta) et Sex Consiliariorum Mercantie. — Et quod omnes et singuli ex predictis scrutinatoribus qui — obtinuerint per duas partes presentium (ita tamen quod sint presentes due partes totius numeri) intelligantur legittime obtinuisse, et possint et debeant imbursari in bursis ordinatis pro quocumque tali scrutinio precedente, in quo ipsi fuissent scrutinatores et seu in quo fabam vel vocem reddere potuissent.

Item, quod pro offitio Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie, pro duobus mensibus proxime futuris, initiandis die primo mensis novembris, fiat et fieri debeat una pallocta et seu una scripta continens nomina et prenomina ipsorum dominorum Priorum et Vexilliferi iustitie; et quod illi quorum nomina in dicta pallocta et seu scripta contenta et seu scripta reperientur, sint ad dictum offitium legittime et solemniter deputati. Et dicta nomina asummantur de existentibus in bursis primi scrutinii Prioratus et Vexilliferatus vigentibus, de illis qui devetum non habeant, et sint in numero consueto, et observata vigente distributione membrorum. Et quod Vexillifer iustitie sit et esse debeat in quarterio et pro quarterio Sancti Spiritus, prout esse debet secundum ordinem consuetum; et in ipso quarterio sint et esse debeant duo artifices de membro quatuordecim minorum Artium; et quod aliquis qui sic deputabitur ad offitium supradictum non possit esse iterum ad ipsum offitium pro dictis bursis vigentibus; sed inde cedule ipsorum predictorum extrahantur et extrahi debeant.

Et quod dicta pallocta seu scripta fiat — per illos de quibus et prout deliberatum fuerit per dictos dominos Priores et Vexilliferum iustitie et alios supradictos de Balia.

Hoc etiam proviso et declarato, quod alieni qui necessario deberet esse Prior vel Vexillifer iustitie de ipsis mensibus novembris et decembris nullum preiudicium generetur vel fiat, sed in predictorum numero in dicta pallocta et scripta ponatur et adsummatur. Et quod pars alterius deliberationis facte supra presenti die, continens in effectu, quod propter additionem de qua ibidem fit mentio, aliquis qui, alio non dato, deberet esse Vexillifer iustitie, in aliqua vice ex quatuor vicibus futuris, non impediretur esse, intelligatur esse et sit, quo ad tres vices post primam predictam pro qua pallocta est ordinata, revocata et annullata.

Item, quod omnes et singule imbursationes hactenus facte et ad presens vigentes de officiis extrinsecis civitatis Florentie, et que pro Comuni Florentie extra ipsam civitatem sunt solita exerceri, intelligantur esse et sint deinceps casse irrite et annullate; et quod ex ipsis nulla extractio fieri possit; et quicquid contra fieret sit et esse intelligatur irritum et inane. Et quod pro dictis offitiis fiant de novo scrutinia et imbursationes, prout et sicut deliberatum fuerit per dictos dominos Priores et Vexilliferum iustitie et alios de presenti generali Balia vel duas partes ipsorum. Et quod tam imbursationes quam registra predictorum scrutiniorum et imbursationum comburantur et anichilentur, ita quod etiam in se ipsis penitus sint deleta.