Hic tres atque decem forti concurrere campo
Ausonio Gallis nobilis egit amor.
Certantes utros bello Mars claret, et utros
Viribus, atque animis auctet, alatque magis,
Par numerus, paria arma, pares ætatibus, et quos
Pro patria pariter laude perisse juvet.
Fortuna, et virtus litem generosa diremit,
Et quae pars victrix debuit esse fecit[298].
Hic stravere Itali justo in certamine Gallos,
Hic dedit Italiæ Gallia victa manus.