Breve panegiricum defunctae matris.
Suscipe funereum, genitrix sanctissima, cantum,
atque aures averte pias, si praemia coelo
digna ferens virtus alios non spernit honores.
Quid tibi pollicear, nisi quod, velut alta Tonantis
regna tenes, Electa Dei tam nomine quam re,
sic quoque perpetuum dabit hic tibi nomen honestas
Musarum celebranda choris, pietasque suprema,
maiestasque animi, primisque incoepta sub annis
corpore in eximio nullam intermissa per horam