Eum, meo judicio, errorem dissolvam tibi,
Ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.
Cæcilio palmam Statio do comico;
Plautus secundus facile exsuperat ceteros:
Dein Nævius qui fervet, pretio, in tertio est:
Si erit quod quarto detur, dabitur Licinio:
Attilium post Licinium facio insequi;
In sexto sequitur hos loco Terentius
Turpilius septimum, Trabea octavum obtinet;
Nono loco esse facile facio Luscium;