DE AVREA VRNA QUA INCLUDITUR EUCHARISTIA

Urnula, quam gemmis auroque nitere videmus,
quaeritur angusto quid ferat illa sinu.

Haud ea, pestifero Pandorae infecta veterno,
intulit omnivagas orbe adaperta febres!

At pretium, quo non aliud pretiosius, ipsa haec
quod rerum amplexus non capit, urna capit.

MIRA DUORUM AMICITIA

Fortius an posset domusArdua calce tenerI,
Roboraque an piceum firMa ratis oblita glute N,
Arctius, amborum, ut videO,se vestra catheni S
Nectere amicitiae tumRarae pectora? et alt O
Colle fidem vestram stabileErexisse tribuna L?
Instat enim quercum dumTaurus vellere corn V,
Saxaque spumosis inFluctibus ardua dum su B
Cautibus unda quatit, magisIma e sede mover I
Omnia tunc possent, quamDivum haec unio, qua niL
Rectius humanis viget,Et ferit aethera laudE,
UMbraque post cineres conStat per saecula grandiS.

de Georgio Anselmo

Grandi vectus equo ruitEcce Georgius, hastA
Erecta in colubri le Thum, cui guttur et ingueN
Ora per abrumpit tum in Dignos virginis artu S
Regalis bibitura. Quod Et tibi nomen honosqu E
Gloriaque obtingit, iacu Lis cum, Phoebe, nigrum feL
Ingentes per agros furis In pytona vomente M
Vatem ergo ad tantum facitUnum id nomen, ut actV
Sit pro eodem Phoebus ver Su tituloque Georgiu S

TUMULUS MARCI

Felicem ingenio, lin Gua, patria, patre, MarcuM
Immatura secat mors Ecce, tuumque sub arcA
Lumen obiisse gemis, stirpsOCornelia, nec cuR
Ingratae possis teRomae credere posthaC
Videris: ipse quidem dumGrato ad maxima vultV
Sceptra galeratus volat,Itur . . . . . . . .[329]S.