Quam non hæc reddam fallaci pectore, nemo
Non norit: quales mendax emiserit auctor,
Hæresis infandæ comites, Mahometus alumnos,
Auribus atque oculis tantummodo nesciet expers.
Quæ nuper, generose Donalde, immania turpi
A grege pertuleris, quas dic fraudesque dolosque!
Quot varios casus; quot adire pericla, labores
Teque, tuosque Ducis perjuria fœda bilinguis
Impulerint, animo tamen omnia victa potenti!
Eximio imperii summi decoratus honore,