Obtuleras ultro Pacem, quam Barbarus ipse

Suppliciter, magno Rege auxiliante, petebat.

Lex non ulla fuit levior: Quod dedere Gallos

(Offenso Domino; læsis pariterque Britannis,

Fœdere conjunctis, Tripolinæ in mœnibus urbis

Comiter exceptos) festinet: et illico voti

Se putet esse reum; accipiat dextramque, fidemque

PRINCIPE ab Augusto, fulvis pretiosus arenis

QUEM Tagus observat; Gangesque, Nigerque veretur;

Subditus immensas resonantia in æquora gurges