4 3. quadratus.

Imo et ulterius progredi et Diophantæam quæstionem promovere nihil vetat. Sequens enim problema generaliter et infinitis modis construximus.

Invenire 4 numeros sub quibus binis quod fit planum adscitâ amborum summâ, faciat quadratum.

Inveniantur, per 5. propositionem libr. 5. tres quadrati ut quem bini faciunt planum adsciscens amborum summam faciat quadratum et sunto illi numeri quadrati;

25 / 9 64 / 9 196 / 9

Sunt ergo tres isti quadrati, tres primi numeri nostræ quæstionis, ponatur quartus 1N. fient tria producta una cum summis æqualia.

34 / 9 N + 25 / 9 primum.

73 / 9 N + 64 / 9 secundum.

205 / 9 N + 196 / 9 tertium.

Hæc igitur tria æquanda quadrato, et oritur triplicata æqualitas, cuius explicationem dedimus ad quæstionem 24. libri sexti.