(7.) Si vero apparuerit tibi quod littera proposita sit in latino et non in vulgari, tunc consydera zifras que sunt in fine dictionum et que ex eis maxime repetuntur, quia verisimile est tales esse aut vocales, aut s, aut m, aut t; et hoc quia maxima pars dictionum latinarum desinunt aut in vocalem, aut in s, aut in m, aut in t, et pauce ex ex (sic) eis finiunt in mutam preterquam in t, preter ab, ad et quod, que satis frequentantur in litteris.
(8.) Alia regula. Consydera litteram propositam, si in ea est aliqua dictio representata per unicam zifram, et conjectura quod illa zifra sit a, quia in litteris que sunt in latino raro contingunt dictiones unius littere tantum preter a prepositionem, ut supra dictum est.
(9.) Alia regula. Consydera zifras que sunt in fine dictionum, que, ut dictum est, frequenter representant aliquam vocalium, aut s et m, aut t, et vide si aliquam ex eis inveneris in dictionibus unius aut duarum zifrarum, quia si fuerit in dictione unius zifre, tunc talis zifra representat unam vocalium, quia nulla dictio ideo nec syllaba potest esse sine vocali, et illa vocalis erit aut a, aut e, aut i, aut o; sed verisimilius est quod sit a prepositio, ut dictum est supra. Si vero fuerit in dictione duarum zifrarum, tunc discurre per mentem tuam omnes dictiones duarum litterarum tantum et eas maxime que ut frequenter occurrunt in litteris, sicut et, ut, ad, si, me, te et se. Et ut non te lateat, hic ponam omnes dictiones duarum litterarum tantum vel maximam partem earum, et sunt: ab, ac, ad, an et at, da, de et do, ea, ei, eo, et, ex et es, he, hi, id, ii, in, ir, is et it, me, mi, na, ne et ni, ob, os, re, se et si, tu, te, ve, vi et ut.
(10.) Alia regula. Consydera si in littera proposita sint dictiones trium zifrarum tantum quarum prima sit eadem vel similis ultime, quia forte talis dictio erit non, que sepe occurrit in litteris, aut sis vel ibi; et tu discurre per alias dictiones trium litterarum quarum prima sit similis ultime, sicut sunt: ala, ama, ana, ara, ede, eme, ere, che, ixi, ivi.
(11.) (Fol. 442.) Alia regula. Consydera si in littera proposita sit aliqua dictio vel dictiones in qua vel quibus sit aliqua zifra triplicata absque intervallo, quia talis zifra representat u, ut mula (sic pour uvula?).
(12.) Alia regula. Consydera si in littera proposita est aliqua zifra geminata et maxime in dictionibus quatuorum (sic) zifrarum, quia fortasse talis zifra representabit l vel s qui ut frequenter geminantur, ut esse et ille.
(13.) Alia regula et ultima, communis tam in litteris vulgaribus quam latinis. Consydera si in littera proposita est aliqua zifra ad quam semper et ubique sequatur una et eadem zifra, quia talis zifra representat q, et alia sequens representat u, quia semper post q sequitur u, et zifra que sequitur zifram representantem u semper est vocalis, quia semper post q sequitur u, et post u sequitur alia vocalis.
Possunt tamen predicte regule decludi (sic) multipliciter, utputa scribendo per zifras partim litteram in vulgari et partim in latino; item interponendo et apponendo in littera zifras nullas litteras representantes et maxime dictionibus unius vel duarum aut trium zifrarum vel litterarum; item scribendo cum duobus alphabetis zifrarum omnino diversis; item ponendo unam zifram solam loco q et u.
(Extrait de la Bibliothèque de l'École des chartes, tome LI, 1890.)
Nogent-le-Rotrou, imprimerie Daupeley-Gouverneur.