Sunt et multa tamen, tacitas claudentia tumbas

Marmora, quæ solum significant numerum.

Quanta virum jaceant, congestis corpora acervis,

Scire licet, quorum nomina nulla legas.

Sexaginta illic, defossa mole sub una,

Reliquias memini me didicisse hominum.

Una, per esempio, dice: N. XXX. SVRRA ET SENEC. COSS; cioè ci dà trenta uccisi sotto il pio Trajano; e contraddice a chi asserì (come il Burnet, Lettere dall'Italia, pag. 224) che i Cristiani non avessero catacombe prima del IV secolo, giacchè questa, del 107, fu scavata da una catacomba.

[37]. Baluzio, Miscell., tom. II. p. 115.

[38]. Ipsam libertatem, pro qua mori novimus. Tertulliano, ad Nat. I. 1.

[39]. Instit., lib. V. c. 13: Nam, cum videat vulgus dilacerari homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimat id quod est, nec consensum tam multorum, nec perseverantiam morientium vanam esse, nec ipsam patientiam sine Deo cruciatus tantos posse superare. Latrones et robusti corporis viri ejusmodi lacerationes perferre nequeunt, exclamant et gemitus edunt, vincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia. Nostri autem, ut de viris taceam, pueri et mulierculæ tortores suos taciti vincunt, et expromere illis gemitum nec ignis potest. Ecce sexus infirmus et fragilis ætas dilacerari se toto corpore utique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare si vellent, sed voluntate, quia confidunt in Deo.