Linguæ durities, maximorum malorum est causa.

Iracundia sibi sæpe nocet, dum alijs nocere studet.

Nihil tam cito prætervolat, quàm iuventa:

Virtutis fama nec marcescit, nec senescit.

Salutaria magis, quam blanda sunt expetenda,

Quod stultis in pernitiem vertitur, sapiens in suum convertit commodum:

Nihil pollicitans benefacito:

Incommoda assuetos parum ledunt.

Explorandus Amicus, antequam arcanum illi commitas.

Plura loquuntur iuvenes, sed utiliora senes.